Digesta Iustiniani 50.16.198
inscriptio Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus
D.50.16.198 ‘Urbana prædia’ omnia ædificia accipimus, non solum ea quæ sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si prætoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum prædium non locus facit, sed materia․ proinde hortos quoque, si qui sunt in ædificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri․ plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis hæc non sunt urbana.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
