Digesta Iustiniani 50.16.178.2
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum
D.50.16.178pr. ‘Pecuniæ’ verbum non solum numeratam pecuniam complectitur, verum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniæ appellatione contineri nemo est qui ambiget.
D.50.16.178.1 ‘Hereditas’ iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem vel maxime fructibus augetur.
D.50.16.178.2 ‘Actionis’ verbum et speciale est et generale․ nam omnis actio dicitur, sive in personam sive in rem sit petitio: sed plerumque ‘actiones’ personales solemus dicere․ ‘petitionis’ autem verbo in rem actiones significari videntur․ ‘persecutionis’ verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quæ aliæ sunt, quæ non habent iuris ordinarii exsecutionem.
D.50.16.178.3 Hoc verbum ‘debuit’ omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, sive civilis sive honoraria sive fideicommissi fuit persecutio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
