Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.16.167

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

inscriptio Ulpianus libro vicensimo quinto ad Sabinum

D.50.16.167 ‘Carbonum’ appellatione materiam non contineri: sed an ‘lignorum’? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur․ sulpurata quoque de ligno æque eandem habebunt definitionem․ ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi hæc fuit voluntas․ idem et de nucleis olivarum, sed et de balanis est, vel si qui alii nuclei․ de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑