Digesta Iustiniani 50.16.166
inscriptio Pomponius libro sexto ad Sabinum
D.50.16.166pr. ‘Urbana familia’ et ‘rustica’ non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse servorum urbanorum numero: veluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. non multum abest a vilico insularius: autem urbanorum numero est. videndum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiæ et vicariis apparebit.
D.50.16.166.1 ‘Pernoctare extra urbem’ intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: ‘per’ enim totam noctem significat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
