Digesta Iustiniani 50.16.144
inscriptio Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
D.50.16.144 Libro memorialium Massurius scribit ‘pellicem’ apud antiquos eam habitam, quæ, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat: quam nunc vero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quæ cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quæ uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam παλλακὴν Græci vocant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
