Digesta Iustiniani 50.16.142
inscriptio Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
D.50.16.142 Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantum․ nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, veluti ‘Titius et Mævius ex parte dimidia heredes sunto’, vel ita ‘Titius Mæviusque heredes sunto’, vel ‘Titius cum Mævio ex parte dimidia heredes sunto’․ videamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas ‘et’ ‘que’ ‘cum’, interdum tamen coniunctos accipi oporteat, veluti ‘Lucius Titius, Publius Mævius ex parte dimidia heredes sunto’, vel ita ‘Publius Mævius, Lucius Titius heredes sunto․ Sempronius ex parte dimidia heres esto’, ut Titius et Mævius veniant in partem dimidiam et re et verbis coniuncti videantur․ ‘Lucius Titius ex parte dimidia heres esto․ Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto․ Sempronius ex parte dimidia heres esto’. Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit․ sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, verisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
