Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.16.131

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

inscriptio Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

D.50.16.131pr. Aliud ‘fraus’ est, aliud ‘poena’: fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest․ poena est noxæ vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenæ quædam præparatio.

D.50.16.131.1 Inter ‘multam’ autem et ‘poenam’ multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animadversio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, verum capitis et existimationis irrogari solet․ et multa quidem ex arbitrio eius venit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quæ quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita․ item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et præsides provinciarum posse multam dicere mandatis permissum est․ poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis sive delicti exsecutio competit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑