Digesta Iustiniani 50.16.13
inscriptio Ulpianus libro septimo ad edictum
D.50.16.13pr. ‘Mulieris’ appellatione etiam virgo viripotens continetur.
D.50.16.13.1 Res ‘abesse’ videntur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hæ, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptæ redditæ sint vel transfiguratæ, videri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.
D.50.16.13.2 ‘Desinere’ autem ‘abesse’ res tunc videtur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem possimus.
D.50.16.13.3 Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quæ in rebus humanis non est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
