Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.16.125

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

inscriptio Proculus libro quinto epistularum

D.50.16.125 Nepos Proculo suo salutem․ Ab eo, qui ita dotem promisit: ‘cum commodum erit, dotis filiæ meæ tibi erunt aurei centum’, putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: ‘cum potuero, doti erunt?’ quod si aliquam vim habeat posterior obligatio, ‘possit’ verbum quomodo interpretaris, utrum ære alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: ‘cum potuero, doti tibi erunt centum’, existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quæ significantur sensit․ propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem ‘deducto ære alieno potero’․ potest etiam illa accipi significatio ‘cum salva dignitate mea potero’: quæ interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est ‘cum commodum erit’, hoc est ‘cum sine incommodo meo potero’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑