Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.16.124

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

inscriptio Proculus libro secundo epistularum

D.50.16.124 Hæc verba ‘ille aut ille’ non solum disiunctiva, sed etiam subdisiunctivæ orationis sunt․ disiunctivum est, veluti cum dicimus ‘aut dies aut nox est’, quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum․ ita simili figuratione verbum potest esse subdisiunctivum․ subdisiunctivi autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, veluti cum dicimus ‘aut sedet aut ambulat’: nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, veluti is qui accumbit․ alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, veluti cum dicimus ‘omne animal aut facit aut patitur’: nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑