Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.16.123

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

inscriptio Pomponius libro vicensimo sexto ad Quintum Mucium

D.50.16.123 Verbum ‘erit’ interdum etiam præteritum nec solum futurum tempus demonstrat․ quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: ‘quod in codicillis scriptum erit’, utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam præteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat․ quod quidem ex voluntate scribentis interpretandum est․ quemadmodum autem hoc verbum ‘est’ non solum præsens, sed et præteritum tempus significat, ita et hoc verbum ‘erit’ non solum futurum, sed interdum etiam præteritum tempus demonstrat․ nam cum dicimus ‘Lucius Titius solutus est ab obligatione’, et præteritum et præsens significamus: sicut hoc ‘Lucius Titius alligatus est’․ et idem fit, cum ita loquimur ‘Troia capta est’: non enim ad præsentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad præteritum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑