Digesta Iustiniani 50.15.8
inscriptio Paulus libro secundo de censibus
D.50.15.8pr. In Lusitania Pacenses et Emeritenses iuris Italici sunt․ idem ius Valentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes sunt.
D.50.15.8.1 Lugdunenses Galli, item Viennenses in Narbonensi iuris Italici sunt.
D.50.15.8.2 In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt.
D.50.15.8.3 Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris Italici sunt et solum earum.
D.50.15.8.4 Eiusdem iuris et Tyriorum civitas a divis Severo et Antonino facta est.
D.50.15.8.5 Divus Antoninus Antiochenses colonos fecit salvis tributis.
D.50.15.8.6 Imperator noster Antoninus civitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit.
D.50.15.8.7 Divus Vespasianus Cæsarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed divus Titus etiam solum immune factum interpretatus est․ similes his Capitulenses esse videntur.
D.50.15.8.8 In provincia Macedonia Dyrracheni, Cassandrenses, Philippenses, Dienses, Stobenses iuris Italici sunt.
D.50.15.8.9 In provincia Asia duæ sunt iuris Italici, Troas et Parium.
D.50.15.8.10 In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium.
D.50.15.8.11 In Africa Carthago, Utica, Leptis magna a divis Severo et Antonino iuris Italici factæ sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
