Digesta Iustiniani 50.15.5
inscriptio Papinianus libro nono decimo responsorum
D.50.15.5pr. Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conveniretur, adversus ceteros, quorum æque prædia tenentur, ei qui conventus est actiones a fisco præstantur, scilicet ut omnes pro modo prædiorum pecuniam tributi conferant․ nec inutiliter actiones præstantur, tametsi fiscus pecuniam suam reciperaverit, quia nominum venditorum pretium acceptum videtur.
D.50.15.5.1 Qui non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi prædia restituunt, actionem ex divi Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere voluit.
D.50.15.5.2 Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus prædium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa præteriti temporis, quod heres solvendo sit et is, qui tributis recipiendis præpositus fuerat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
