Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.15.4.pr

DE CENSIBUS

inscriptio Ulpianus libro tertio de censibus

D.50.15.4pr. Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur․ nomen fundi cuiusque: et in qua civitate et in quo pago sit: et quos duos vicinos proximos habeat․ et arvum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: vinea quot vites habeat: olivæ quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse videantur: item silvæ cæduæ․ omnia ipse qui defert æstimet.

D.50.15.4.1 Illam æquitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat relevari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit․ quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem relevari․ si vites mortuæ sint vel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores vel vites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probaverit.

D.50.15.4.2 Is vero, qui agrum in alia civitate habet, in ea civitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam civitatem debet levare, in cuius territorio possidetur.

D.50.15.4.3 Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum civitatibus immunitas sic data videtur, ut ad posteros transmittatur.

D.50.15.4.4 Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.

D.50.15.4.5 In servis deferendis observandum est, ut et nationes eorum et ætates et officia et artificia specialiter deferantur.

D.50.15.4.6 Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.

D.50.15.4.7 Salinæ si quæ sunt in prædiis, et ipsæ in censum deferendæ sunt.

D.50.15.4.8 Si quis inquilinum vel colonum non fuerit professus, vinculis censualibus tenetur.

D.50.15.4.9 Quæ post censum editum nata aut postea quæsita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.

D.50.15.4.10 Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei præiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore sæpissime rescriptum est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑