Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.15.1

DE CENSIBUS

inscriptio Ulpianus libro primo de censibus

D.50.15.1pr. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie sæculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim divus Severus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:

D.50.15.1.1 Sed et Berytensis colonia in eadem provincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut divus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quæ ius Italicum habet.

D.50.15.1.2 Est et Heliupolitana, quæ a divo Severo per belli civilis occasionem Italicæ coloniæ rem publicam accepit.

D.50.15.1.3 Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui divus Severus ius Italicum ob belli civilis merita concessit․ Ptolemæensium enim colonia, quæ inter Phoenicen et Palæstinam sita est, nihil præter nomen coloniæ habet.

D.50.15.1.4 Sed et Emisenæ civitati Phoenices imperator noster ius coloniæ dedit iurisque Italici eam fecit.

D.50.15.1.5 Est et Palmyrena civitas in provincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.

D.50.15.1.6 In Palæstina duæ fuerunt coloniæ, Cæsariensis et Ælia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.

D.50.15.1.7 Divus quoque Severus in Sebastenam civitatem coloniam deduxit.

D.50.15.1.8 In Dacia quoque Zernensium colonia a divo Traiano deducta iuris Italici est.

D.50.15.1.9 Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patavissensium vicus, qui a divo Severo ius coloniæ impetravit.

D.50.15.1.10 Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.

D.50.15.1.11 Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑