Digesta Iustiniani 50.14.ult
inscriptio Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus
D.50.14.3 De proxenetico, quod et sordidum, solent præsides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quantitatis et negotii, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommodaverunt․ facilius quod Græci ἑρμηνευτικὸν appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis vel amicitiæ vel adsessuræ vel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut in tam magna civitate) officinæ․ est enim proxenetarum modus, qui emptionibus venditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
