Digesta Iustiniani 50.13.5
inscriptio Callistratus libro primo de cognitionibus
D.50.13.5pr. Cognitionum numerus cum ex variis causis descendat, in genera dividi facile non potest, nisi summatim dividatur․ numerus ergo cognitionum in quattuor fere genera dividi potest: aut enim de honoribus sive muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quæritur.
D.50.13.5.1 Existimatio est dignitatis inlæsæ status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.
D.50.13.5.2 Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis vel cum ordine movetur vel cum prohibetur honoribus publicis fungi vel cum plebeius fustibus cæditur vel in opus publicum datur vel cum in eam causam quis incidit, quæ edicto perpetuo infamiæ causa enumeratur.
D.50.13.5.3 Consumitur vero, quotiens magna capitis minutio intervenit, id est cum libertas adimitur: veluti cum aqua et igni interdicitur, quæ in persona deportatorum evenit, vel cum plebeius in opus metalli vel in metallum datur: nihil enim refert, nec diversa poena est operis et metalli, nisi quod refugæ operis non morte, sed poena metalli subiciuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
