Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.13.1.2

DE VARIIS ET EXTRAORDINARIIS COGNITIONIBUS ET SI IUDEX LITEM SUAM FECISSE DICETUR.

inscriptio Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

D.50.13.1pr. Præses provinciæ de mercedibus ius dicere solet, sed præceptoribus tantum studiorum liberalium․ liberalia autem studia accipimus, quæ Græci ἐλευϑέρια appellant: rhetores continebuntur, grammatici, geometræ.

D.50.13.1.1 Medicorum quoque eadem causa est quæ professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.

D.50.13.1.2 Sed et obstetricem audiant, quæ utique medicinam exhibere videtur.

D.50.13.1.3 Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulæ vel dentium․ non tamen si incantavit, si inprecatus est, si, ut vulgari verbo impostorum utar, si exorcizavit: non sunt ista medicinæ genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum prædicatione adfirment.

D.50.13.1.4 An et philosophi professorum numero sint? et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere.

D.50.13.1.5 Proinde ne iuris quidem civilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima civilis sapientia, sed quæ pretio nummario non sit æstimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit․ quædam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.

D.50.13.1.6 Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et notariis et calculatoribus sive tabulariis.

D.50.13.1.7 Sed ceterarum artium opificibus sive artificibus, quæ sunt extra litteras vel notas positæ, nequaquam extra ordinem ius dicere præses debebit.

D.50.13.1.8 Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet.

D.50.13.1.9 Sed et adversus ipsos omnes cognoscere præses debet, quia ut adversus advocatus adeantur, divi fratres rescripserunt.

D.50.13.1.10 In honorariis advocatorum ita versari iudex debet, ut pro modo litis proque advocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, æstimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur․ verba rescripti ita se habent: ‘Si Iulius Maternus, quem patronum causæ tuæ esse voluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quæ modum legitimum egressa est, repetere debes.’

D.50.13.1.11 Advocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, advocatorum numero erunt.

D.50.13.1.12 Si cui cautum est honorarium vel si quis de lite pactus est, videamus, an petere possit․ et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et divo patre eius: ‘Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris․ sed hoc ita est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio pollicetur․ si vero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad probabilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat.’ licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum aureos.

D.50.13.1.13 Divus Severus ab heredibus advocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret.

D.50.13.1.14 Ad nutricia quoque officium præsidis vel prætoris devenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud præsides quod sibi debetur petunt․ sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: ceterum post hæc cessant partes prætoris vel præsidis.

D.50.13.1.15 Hæc omnia si apud præsides petantur, videamus an de mutuis petitionibus possunt præsides cognoscere․ et putem debere admitti.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑