Digesta Iustiniani 50.12.8
inscriptio Ulpianus libro tertio de officio consulis
D.50.12.8 De pollicitationibus in civitatem factis iudicum cognitionem esse divi fratres Flavio Celso in hæc verba rescripserunt: ‘Probe faciet Statius Rufinus, si opus proscæni, quod se Gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat․ nam etsi adversa fortuna usus in triennio a præfecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit․ quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro civitate agere possint, nomine publico adire adversus eum iudices poterunt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfici ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicæ ob hanc causam iubebunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio Gabiniorum habet.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
