Digesta Iustiniani 50.12.3
inscriptio Ulpianus libro quarto disputationum
D.50.12.3pr. Pactum est duorum consensus atque conventio, pollicitatio vero offerentis solius promissum․ et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur․ sed et coeptum opus, licet non ob honorem promissum, perficere promissor eo cogetur, et est constitutum.
D.50.12.3.1 Si quis quam ex pollicitatione tradiderat rem municipibus vindicare velit, repellendus est a petitione: æquissimum est enim huiusmodi voluntates in civitates collatas pænitentia non revocari․ sed et si desierint municipes possidere, dicendum erit actionem eis concedendam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
