Digesta Iustiniani 50.12.2.5
inscriptio Ulpianus libro primo disputationum
D.50.12.2pr. Si quis rem aliquam voverit, voto obligatur․ quæ res personam voventis, non rem quæ vovetur obligat․ res enim, quæ vovetur, soluta quidem liberat vota, ipsa vero sacra non efficitur.
D.50.12.2.1 Voto autem patres familiarum obligantur puberes sui iuris: filius enim familias vel servus sine patris dominive auctoritate voto non obligantur.
D.50.12.2.2 Si decimam quis bonorum vovit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata․ et si forte qui decimam vovit decesserit ante sepositionem, heres ipsius hereditario nomine decimæ obstrictus est: voti enim obligationem ad heredem transire constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
