Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.12.1.pr

DE POLLICITATIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicæ

D.50.12.1pr. Si pollicitus quis fuerit rei publicæ opus se facturum vel pecuniam daturum, in usuras non convenietur: sed si moram coeperit facere, usuræ accedunt, ut imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

D.50.12.1.1 Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est․ si quidem ob honorem promiserit decretum sibi vel decernendum vel ob aliam iustam causam, tenebitur ex pollicitatione: sin vero sine causa promiserit, non erit obligatus․ et ita multis constitutionibus et veteribus et novis continetur.

D.50.12.1.2 Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit.

D.50.12.1.3 Coepisse sic accipimus, si fundamenta iecit vel locum purgavit․ sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur․ item si apparatum sive impensam in publico posuit.

D.50.12.1.4 Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicæ contemplatione pecuniæ coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere.

D.50.12.1.5 Denique cum columnas quidam promisisset, imperator noster cum divo patre suo ita rescripsit: ‘Qui non ex causa pecuniam rei publicæ pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur․ sed si columnas Citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus civitatis vel privatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet.’

D.50.12.1.6 Si quis opus quod perfecit adsignavit, deinde id fortuito casu aliquid passum sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑