Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.10.5

DE OPERIBUS PUBLICIS

inscriptio Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicæ

D.50.10.5pr. Si legatum vel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usuræ quæ et quando incipiant deberi, rescripto divi Pii ita continetur․ ‘Si quidem dies non sit ab his, qui statuas vel imagines ponendas legaverunt, præfinitus, a præside provinciæ tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leviores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicæ pendant․ si vero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non invenire se statuas dixerint aut loco controversiam fecerint: semisses protinus pendant.’

D.50.10.5.1 Fines publicos a privatis detineri non oportet․ curabit igitur præses provinciæ, si qui publici sunt, a privatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica vel ædificia in usus privatorum invenerit, æstimare, utrumne vindicanda in publicum sint an vectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicæ intellexerit, sequi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑