Digesta Iustiniani 50.10.3
inscriptio Macer libro secundo de officio præsidis
D.50.10.3pr. Opus novum privato etiam sine principis auctoritate facere licet, præterquam si ad æmulationem alterius civitatis pertineat vel materiam seditionis præbeat vel circum theatrum vel amphitheatrum sit.
D.50.10.3.1 Publico vero sumptu opus novum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur.
D.50.10.3.2 Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
