Digesta Iustiniani 50.10.2.1
inscriptio Ulpianus libro tertio opinionum
D.50.10.2pr. Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiæ suæ fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per invidiam non prohibetur.
D.50.10.2.1 Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi præstituit․ quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, æstimatio præsidis provinciæ est.
D.50.10.2.2 Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea revocentur similes civium in patrias liberalitates, præses provinciæ auctoritatem suam interponat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
