Digesta Iustiniani 50.1.6.pr
inscriptio Ulpianus libro secundo opinionum
D.50.1.6pr. Adsumptio originis, quæ non est, veritatem naturæ non peremit: errore enim veritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, veritatem mutare potest.
D.50.1.6.1 Filius civitatem, ex qua pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur.
D.50.1.6.2 Viris prudentibus placuit duobus locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus apud alteros se collocasse videatur.
D.50.1.6.3 Libertini originem patronorum vel domicilium sequuntur: item qui ex his nascuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
