Digesta Iustiniani 50.1.27
inscriptio Ulpianus libro secundo ad edictum
D.50.1.27pr. Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus․ et si patronum habeat duarum civitatium municipem, per manumissionem earundem civitatium erit municeps.
D.50.1.27.1 Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deversatur.
D.50.1.27.2 Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis æqualiter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum․ ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere․ et verum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam․ puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto naviget vel iter faciat, quærens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.
D.50.1.27.3 Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
