Digesta Iustiniani 50.1.23
inscriptio Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
D.50.1.23pr. Municeps esse desinit senatoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum vero ad honorem, retinere creditur originem․ denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde originem trahit.
D.50.1.23.1 Miles ibi domicilium habere videtur, ubi meret, si nihil in patria possideat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
