Digesta Iustiniani 50.1.2
inscriptio Ulpianus libro primo disputationum
D.50.1.2pr. Quotiens filius familias voluntate patris decurio creatur, universis muneribus, quæ decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio․ consensisse autem pater decurionatui filii videtur, si præsens nominationi non contradixit․ proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor præstabit.
D.50.1.2.1 Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam tractare sive erogandam decernere.
D.50.1.2.2 Sed et si curatores operum vel cuius alterius rei publicæ creavit, tenebitur.
D.50.1.2.3 Sed et si successorem sibi nominavit, patrem obstringit.
D.50.1.2.4 Sed et si vectigalia publica locavit, pater erit obstrictus.
D.50.1.2.5 Sed si filius tutores dare non curaverit vel minus idoneos elegerit nec satis exegerit vel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater vero ita demum obligatur, si et fideiussores solent hoc nomine obligari․ sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam salvam fore promittunt, rei publicæ autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari.
D.50.1.2.6 Is, qui ultra commeatum abest vel ultra formam commeatui datam, ad munera vocari potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
