Digesta Iustiniani 50.1.17.2
inscriptio Papinianus libro primo responsorum
D.50.1.17pr. Libertus propter patronum a civilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono vel ministerium capto luminibus exhibeat.
D.50.1.17.1 Liberti vero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur.
D.50.1.17.2 Filium pater decurionem esse voluit: ante filium ex persona sua res publica debet convenire quam patrem ex persona filii․ nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset vel postea.
D.50.1.17.3 Præscriptio temporum, quæ in honoribus repetundis vel aliis suscipiendis data est, apud eosdem servatur, non apud alios.
D.50.1.17.4 Sed eodem tempore non sunt honores in duabus civitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.
D.50.1.17.5 Sola ratio possessionis civilibus possessori muneribus iniungendis citra privilegium specialiter civitati datum idonea non est.
D.50.1.17.6 Postliminio regressi patriæ muneribus obtemperare coguntur, quamvis in alienæ civitatis finibus consistant.
D.50.1.17.7 Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur.
D.50.1.17.8 Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus civilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.
D.50.1.17.9 In adoptiva familia susceptum exemplo dati muneribus civilibus apud originem avi quoque naturalis respondere divo Pio placuit, quamvis in isto fraudis nec suspicio quidem interveniret.
D.50.1.17.10 Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera civilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.
D.50.1.17.11 Patris domicilium filium aliorum incolam civilibus muneribus alienæ civitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.
D.50.1.17.12 In quæstionibus nominatos capitalium criminum ad novos honores ante causam finitam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent.
D.50.1.17.13 Sola domus possessio, quæ in aliena civitate comparatur, domicilium non facit.
D.50.1.17.14 Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet.
D.50.1.17.15 Fideiussores, qui salvam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus intervenerunt: eos enim damnum rei publicæ præstare satis est quod promitti videtur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
