Digesta Iustiniani 50.1.15
inscriptio Papinianus libro primo responsorum
D.50.1.15pr. Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit․ sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi meruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia velut transacto negotio postea liberari, minoribus vero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quæstio sit in potestate iudicantium, iuris autem auctoritas non sit.
D.50.1.15.1 In eum, qui successorem suo periculo nominavit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet.
D.50.1.15.2 In fraudem civilium munerum per tacitam fidem prædia translata fisco vindicantur tantumque alterum interdictæ rei minister de suis bonis cogitur solvere.
D.50.1.15.3 Ius originis in honoribus obeundis ac muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed novis quoque muneribus filius per adoptivum patrem adstringitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
