Digesta Iustiniani 50.1.13
inscriptio Papinianus libro secundo quæstionum
D.50.1.13 Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte præsens per contumaciam sive ignaviam vel ægram valitudinem rei publicæ negotia non gesserit et omnia collega solus administraverit, nec tamen tota res ab eo servari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicæ negotia gessit et qui pro eo caverunt in solidum conveniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominavit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicæ negotiis se non immiscuit․ nec iuste qui nominavit universi periculum recusabit, cum scire deberet eum qui nominaretur individuum officium et commune periculum suscepturum․ nam et cum duo gesserunt et ab altero servari quod debetur non potest, qui collegam nominavit, in universum convenitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
