Digesta Iustiniani 50.1.1.2
inscriptio Ulpianus libro secundo ad edictum
D.50.1.1pr. Municipem aut nativitas facit aut manumissio aut adoptio.
D.50.1.1.1 Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in civitatem, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusive municipes dicimus suæ cuiusque civitatis cives, ut puta Campanos, Puteolanos.
D.50.1.1.2 Qui ex duobus igitur Campanis patentibus natus est, Campanus est․ sed si ex patre Campano, matre Puteolana, æque municeps Campanus est, nisi forte privilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim maternæ originis erit municeps․ ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, sit eorum municeps․ etiam Delphis hoc idem tributum et conservatum est․ Celsus etiam refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, Ponticus esset․ quod beneficium ad volgo quæsitos solos pertinere quidam putant․ quorum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caveri, ut volgo quæsitus matris condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diversarum civitatium parentibus orerentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
