Digesta Iustiniani 5.4.ult
inscriptio Papinianus libro sexto quæstionum
D.5.4.10 Cum heredis ex parte instituti filius, qui patrem suum ignorabat vivo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut absentis administraverit et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris negotium curavit․ negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio defuncti pertinet, dabitur․ illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod administravit non fuerit paternæ hereditatis․ nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine restitui æquum est․ sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque paternæ successionis, quæ fuerunt alterius hereditatis․ quod si filius iste patri suo heres extitit et movet controversiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare videatur․ quoniam tamen qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controversiam hereditatis ut iuris possessor convenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
