Digesta Iustiniani 5.4.5.ult
inscriptio Paulus libro septimo decimo ad Plautium
D.5.4.5pr. Illud sciendum est, si mulier prægnans non sit, existimetur autem prægnans esse, interim filium heredem esse ex asse, quamquam ignoret se ex asse heredem esse.
D.5.4.5.1 Idem est in extraneo, si ex certa portione heres institutus sit, ex reliqua postumi․ quod si forte ita institutio facta est: ‘quotcumque mihi nati erunt et Lucius Titius pro virilibus portionibus heredes mihi sunto’, habebit hæsitationem, numquid adire non possit, atque qui in testamento portionem suam nescit․ sed utilius est posse eum adire qui nescit portionem, si cetera, quæ oportet eum scire, non ignoret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
