Digesta Iustiniani 5.3.57
inscriptio Neratius libro septimo membranarum
D.5.3.57 Cum idem eandem hereditatem adversus duos defendit et secundum alterum ex his iudicatum est, quæri solet, utrum perinde ei hereditatem restitui oporteat, atque oporteret, si adversus alium defensa non esset: ut scilicet si mox et secundum alium fuerit iudicatum, absolvatur is cum quo actum est, quia neque possideat neque dolo malo fecerit, quo minus possideret quod iudicio revictus restituerit: an quia possit et secundum alium iudicari, non aliter restituere debeat quam si cautum ei fuerit, quod adversus alium eandem hereditatem defendit․ sed melius est officio iudicis cautione vel satisdatione victo mederi, cum et res salva sit ei qui in exsecutione tardior venit adversus priorem victorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
