Digesta Iustiniani 5.3.5.ult
inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
D.5.3.5pr. Divus Pius rescripsit prohibendum possessorem hereditatis, de qua controversia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis vel rerum eius restitutione satisdare: causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio etiam post litem coeptam. deminutionem se concessurum prætor edixit, ne in totum deminutio impedita in aliquo etiam utilitates alias impediat․ ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: nam funeris gratia deminutionem permittit․ item si futurum est, ut, nisi pecunia intra diem solvatur, pignus distrahatur․ sed et propter familiæ cibaria necessaria erit deminutio․ sed et res tempore perituras permittere debet prætor distrahere.
D.5.3.5.1 Divus Hadrianus Trebio Sergiano rescripsit, ut Ælius Asiaticus daret satis de hereditate quæ ab eo petitur, et sic falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa agatur.
D.5.3.5.2 Eorum iudiciorum, quæ de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in præiudicium eius iudicii fieri debeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
