Digesta Iustiniani 5.3.40
inscriptio Paulus libro vicensimo ad edictum
D.5.3.40pr. Illud quoque quod in oratione divi Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori præstetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est․ quid enim, si post litem contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum verba orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea․ et hoc iustum esse in specialibus petitionibus Proculo placet: Cassius contra sensit․ in prædonis persona Proculus recte existimat, in bonæ fidei possessoribus Cassius․ nec enim debet possessor aut mortalitatem præstare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere.
D.5.3.40.1 Prædo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus præstabit․ in bonæ fidei autem possessore hi tantum veniunt in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus est.
D.5.3.40.2 Actiones si quas possessor nanctus est, evicta hereditate restituere debet, veluti si interdictum unde vi, aut quod precario concessit.
D.5.3.40.3 Contra quoque si possessor caverit damni infecti, cavendum est possessori.
D.5.3.40.4 Ad officium iudicis pertinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxæ dedere servum qui damnum dederit in re hereditaria vel furtum fecerit, absolvatur, sicut fit in interdicto quod vi aut clam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
