Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.3.39

DE HEREDITATIS PETITIONE

inscriptio Gaius libro sexto ad edictum provinciale

D.5.3.39pr. Utiles autem necessariæque sunt veluti quæ fiunt reficiendorum ædificiorum gratia: aut in novelleta: aut cum servorum gratia litis æstimatio solvitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est.

D.5.3.39.1 Videamus tamen, ne et ad picturarum quoque et marmorum et ceterarum voluptariarum rerum impensas æque proficiat nobis doli exceptio, si modo bonæ fidei possessores simus: nam prædoni probe dicetur non debuisse in alienam rem supervacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eorum, quæ sine detrimento ipsius rei tolli possint.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑