Digesta Iustiniani 5.3.36.1
inscriptio Paulus libro vicensimo ad edictum
D.5.3.36pr. Si a domino vel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio vel servo mortuo vel servo manumisso vel emancipato filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus vel pater deducere potest? Iulianus verius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur․ hæc recte, si pretia habeat servus vel filius familias․ quod si propterea hereditas petatur a domino, quod servus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur․ idem dicendum Mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam servus vel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solvi potest.
D.5.3.36.1 Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum․ multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se præstavit.
D.5.3.36.2 Si possessor hereditarium servum occiderit, id quoque in hereditatis petitione veniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum velit sibi eum condemnari, ut caveat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi esse actionem legis Aquiliæ omissa eius rei æstimatione a iudice․ quæ electio locum habet, si ante aditam hereditatem occisus sit servus: nam si postea, ipsius actio propria effecta est nec veniet in hereditatis petitionem.
D.5.3.36.3 Si prædo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad verba senatus consulti melior est causa prædonis quam bonæ fidei possessoris, quia prædo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit․ sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonæ fidei possessor․ itaque et si pluris venierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid prædo.
D.5.3.36.4 Quo tempore locupletior esse debeat bonæ fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatæ tempus spectandum esse.
D.5.3.36.5 Fructus intelleguntur deductis impensis, quæ quærendorum cogendorum conservandorumque eorum gratia fiunt․ quod non solum in bonæ fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, verum etiam in prædonibus, sicut Sabino quoque placuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
