Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.3.31

DE HEREDITATIS PETITIONE

inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad edictum

D.5.3.31pr. Si quid possessor solvit creditoribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberaverit petitorem hereditatis: nam quod quis suo nomine solvit, non debitoris, debitorem non liberat․ et ideo Iulianus libro sexto digestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si caverit se petitorem defensum iri․ sed an et bonæ fidei possessor debeat defendendum cavere, videndum erit, quia in eo quod solvit non videtur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine videtur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, solvisse suo nomine․ et videtur mihi Iulianus de solo prædone ut caveat sensisse, non etiam de bonæ fidei possessore: condictionem tamen præstare debebit․ sed et petitor si a creditoribus conveniatur, exceptione uti debebit.

D.5.3.31.1 Sed si ipsi aliquid prædoni debebatur, hoc deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur․ quid tamen si expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam vel aliam causam? potest dici ipsum sibi vel solvisse vel debuisse solvere.

D.5.3.31.2 Iustus autem possessor dubio procul debebit deducere, quod sibi debetur.

D.5.3.31.3 Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere debuit nec fecit, culpæ huius reddat rationem, nisi bonæ fidei possessor est: tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querellæ subiectus est ante petitam hereditatem: postea vero et ipse prædo est.

D.5.3.31.4 Illud plane prædoni imputari non potest, cur passus est debitores liberari et pauperiores fieri et non eos convenit, cum actionem non habuerit.

D.5.3.31.5 Quod autem possessori solutum est an restituere debeat, videamus: et si bonæ fidei possessor fuit sive non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut Cassius scribit et Iulianus libro sexto, liberari ipso iure debitores.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑