Digesta Iustiniani 5.3.23
inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
D.5.3.23pr. Utrum autem omne pretium restituere debebit bonæ fidei possessor an vero ita demum, si factus sit locupletior, videndum: finge pretium acceptum vel perdidisse vel consumpsisse vel donasse․ et verbum quidem pervenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an vero et id quod durat․ et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi hæc sit ambigua, ut ita demum competat, si factus sit locupletior.
D.5.3.23.1 Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto pervenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere venire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
