Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.3.22

DE HEREDITATIS PETITIONE

inscriptio Paulus libro vicensimo ad edictum

D.5.3.22 Si et rem et pretium habeat bonæ fidei possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si velit rem dare, non pretium? in prædone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, si velit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inverecundum sit tale desiderium: an vero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod amplius habet ex pretio restituere debeat, videndum․ nam et in oratione divi Hadriani ita est: ‘Dispicite, patres conscripti, numquid sit æquius possessorem non facere lucrum et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariæ rei venditæ pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum.’ oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex venditione eius rei lucratus est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑