Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.3.20.4

DE HEREDITATIS PETITIONE

inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad edictum

D.5.3.20pr. Item veniunt in hereditatem etiam ea, quæ hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quæ necessario hereditati sunt comparata․ et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio venient: si vero non pecunia hereditaria, videndum erit: et puto etiam hæc venire, si magna utilitas hereditatis versetur, pretium scilicet restituturo herede.

D.5.3.20.1 Sed non omnia, quæ ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem veniunt․ denique scribit Iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit et ab eo petatur hereditas, ita venire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum emi: at si sui causa emit, pretium venire.

D.5.3.20.2 Simili modo et si fundum hereditarium distraxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem venire: quod si æris exsolvendi gratia hereditarii id fecit, non amplius venire quam pretium.

D.5.3.20.3 Item non solum ea quæ mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati accesserunt, venire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminutionem․ sed ea, quæ post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personæ possessoris accedunt․ fructus autem omnes augent hereditatem, sive ante aditam sive post aditam hereditatem accesserint․ sed et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem.

D.5.3.20.4 Cum prædiximus omnes hereditarias actiones in hereditatis petitionem venire, quæritur, utrum cum sua natura veniant an contra․ ut puta est quædam actio, quæ infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an vero in simplum venit, ut legis Aquiliæ? et Iulianus libro sexto digestorum scribit simplum soluturum.

D.5.3.20.5 Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse eum dedentem noxæ officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxæ dedendæ facultatem, quamdiu iudicati conveniatur, post susceptum iudicium non potest noxæ dedendo se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis.

D.5.3.20.6 Præter hæc multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo præterito et de fructibus․ de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere verbis eius relatis․ ‘Pridie idus Martias Quintus Iulius Balbus et Publius Iuventius Celsus Titius Aufidius Oenus Severianus consules verba fecerunt de his, quæ imperator Cæsar Traiani Parthici filius divi Nervæ nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quæ proximæ fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt.

D.5.3.20.6a Cum, antequam partes caducæ ex bonis Rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactæ ex pretio rerum venditarum pecuniæ usuras non esse exigendas idemque in similibus causis servandum.

D.5.3.20.6b Item placere, a quibus hereditas petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quæ ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eæ ante petitam hereditatem deperissent deminutæve fuissent, restituere debere.

D.5.3.20.6c Item eos qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent.

D.5.3.20.6d Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris vel edicto evocatus esset. censuerunt’․ aptanda est igitur nobis singulis verbis senatus consulti congruens interpretatio.

D.5.3.20.7 Ait senatus: ‘cum antequam partes caducæ fisco peterentur’․ hoc evenerat, ut partes caducæ fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et si vacantia bona fisco vindicentur vel si ex alia quacumque causa bona ad eum pervenerunt, senatus consultum hoc locum habebit:

D.5.3.20.8 et si civitati peteretur.

D.5.3.20.9 In privatorum quoque petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa factum sit.

D.5.3.20.10 Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio castrensi vel alia universitate.

D.5.3.20.11 ‘Petitam autem hereditatem’ et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malæ fidei possessor․ ‘id est cum primum aut denuntiatum esset’: quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiavit, an incipiat usuras debere pecuniæ redactæ? et puto debere: coepit enim malæ fidei possessor esse․ sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntiatum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certioraverit, sed non si certiorare potuit nec fecit․ a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiavit, nocebit.

D.5.3.20.12 Hæc adversus bonæ fidei possessores, nam ita senatus locutus est: ‘eos qui se heredes existimassent’․ ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsæ res veniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator Severus epistula ad Celerem idem videtur fecisse et in malæ fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant․ nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quæ onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio petitoris, qualem computationem faciat adversus malæ fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controversiam.

D.5.3.20.13 Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment vel alios successores iustos vel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione.

D.5.3.20.14 Papinianus autem libro tertio quæstionum, si possessor hereditatis pecuniam inventam in hereditate non attingat, negat eum omnino in usuras conveniendum.

D.5.3.20.15 ‘Redactæ’, inquit, ‘pecuniæ ex pretio rerum venditarum.’ redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, verum et si exigi potuit nec exacta est.

D.5.3.20.16 Quid si post petitam hereditatem res distraxerit? hic ipsæ res venient fructusque earum․ sed si forte tales fuerunt, quæ vel steriles erant vel tempore perituræ, et hæ distractæ sunt vero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usuræ præstentur.

D.5.3.20.17 Ait senatus: ‘placere, a quibus petita hereditas fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quæ ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutæve essent, restituere debere.’ bonæ fidei possessor si vendiderit res hereditarias, sive exegit pretium sive non, quia habet actionem, debebit pretium præstare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones præstare.

D.5.3.20.18 Sed si vendidit et evicta re restituit quod accepit, non videbitur ad eum pervenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium venire, quia non fuit res hereditaria quæ distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et Iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec imputaturum quod non debitum solvit.

D.5.3.20.19 Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non veniet quod refusum est.

D.5.3.20.20 Sed et si ob venditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione.

D.5.3.20.21 Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditæ sunt res vel deminutæ․ sed utrum ita demum restituat, si bonæ fidei possessor est, an et si malæ fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec deperditæ nec deminutæ sunt, sine dubio ipsas res debet præstare malæ fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum․ at ubi deperditæ sunt et deminutæ, verum pretium debet præstari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et verum pretium rei non perderet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑