Digesta Iustiniani 5.3.19
inscriptio Paulus libro vicensimo ad edictum
D.5.3.19pr. et non tantum hereditaria corpora, sed et quæ non sunt hereditaria, quorum tamen periculum ad heredem pertinet: ut res pignori datæ defuncto vel commodatæ depositæve․ et quidem rei pignori datæ etiam specialis petitio est, ut et hereditatis petitione contineatur, sicut illæ quarum nomine Publiciana competit․ sed licet earum nomine, quæ commodatæ vel depositæ sunt, nulla sit facile actio, quia tamen periculum earum ad nos pertinet, æquum est eas restitui.
D.5.3.19.1 Quod si pro emptore usucapio ab herede impleta sit, non veniet in hereditatis petitione: quia heres, id est petitor, eam vindicare potest nec ulla exceptio datur possessori.
D.5.3.19.2 Veniunt et hæ res in hereditatis petitionem, in quibus possessor retentionem habuit, non etiam petitionem: veluti si iuraverat defunctus petitoris rem non esse et decesserit, debent hæ quoque restitui․ immo et si possessor sua culpa eas amiserit, tenebitur hoc nomine․ idemque erit et in prædone, licet hic propter culpam non teneatur: quia nec hic debet has res retinere.
D.5.3.19.3 Servitutes in restitutionem hereditatis non venire ego didici, cum nihil eo nomine possit restitui, sicut est in corporibus et fructibus, sed si non patiatur ire et agere, propria actione convenietur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
