Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 5.3.16

DE HEREDITATIS PETITIONE

inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad edictum

D.5.3.16pr. Quod si in diem sit debitor vel sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari․ rei plane iudicatæ tempus spectandum esse secundum Octaveni sententiam, ut apud Pomponium scriptum est, an dies venerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum․ si autem non venerit, cavere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies venerit vel condicio extiterit.

D.5.3.16.1 Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur.

D.5.3.16.2 Unde Iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui petit hereditatem et litis æstimationem consecutus est, hereditatem peti posse.

D.5.3.16.3 Non solum autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et Celso et Iuliano videtur peti hereditatem posse, sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non potest.

D.5.3.16.4 Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, vi fuerit deiectus, peti ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde vi, quo victus cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias pro possessore possidet.

D.5.3.16.5 Idem Iulianus ait, sive quis possidens sive non rem vendiderit, petitione hereditatis eum teneri, sive iam pretium recepit sive petere possit, ut et hic actionibus cedat.

D.5.3.16.6 Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienavit, quia Calvisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius․ ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest.

D.5.3.16.7 Idem Iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem vel singulas res præstiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quæ sunt ex ea causa solutæ, et veluti iuris possessor est․ sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi solvit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest․ sed his casibus actiones suas dumtaxat eum præstaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas vindicare.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑