Digesta Iustiniani 5.2.32
inscriptio Paulus libro singulari de inofficioso testamento
D.5.2.32pr. Si exheredatus petenti legatum ex testamento advocationem præbuit procurationemve susceperit, removetur ab accusatione: adgnovisse enim videtur, qui qualequale iudicium defuncti comprobavit.
D.5.2.32.1 Si legatario heres extiterit exheredatus petieritque legatum, videbimus an sit summovendus ab hac accusatione: certum est enim iudicium defuncti et rursus nihil ei ex testamento relictum verum est․ tutius tamen fecerit, si se abstinuerit a petitione legati.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
