Digesta Iustiniani 5.2.31.pr
inscriptio Paulus libro singulari de septemviralibus iudiciis
D.5.2.31pr. Si is qui admittitur ad accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, videndum est․ et placuit posse, ut fiat successioni locus.
D.5.2.31.1 Quantum ad inofficiosi liberorum vel parentium querellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis vel municipibus.
D.5.2.31.2 Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere volo, non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam vel iure suo possideam.
D.5.2.31.3 Diversum dicemus, si legaverit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam si eam adgnoscam, repellar ab accusatione.
D.5.2.31.4 Quid ergo si alias voluntatem testatoris probaverim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus sum ab accusatione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
