Digesta Iustiniani 5.2.24
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo octavo ad Sabinum
D.5.2.24 Circa inofficiosi querellam evenire plerumque adsolet, ut in una atque eadem causa diversæ sententiæ proferantur․ quid enim si fratre agente heredes scripti diversi iuris fuerunt? quod si fuerit, pro parte testatus, pro parte intestatus decessisse videbitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
