Digesta Iustiniani 5.2.22.pr
inscriptio Tryphoninus libro septimo decimo disputationum
D.5.2.22pr. Filius non impeditur, quo minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento matris accipiet vel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi patrem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est.
D.5.2.22.1 Et quærebatur, si non optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum victoriæ parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur․ et inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum fuisset.
D.5.2.22.2 Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et victus sum: id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coeperat.
D.5.2.22.3 Item si adrogavi eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
